- THEODOSIUS II. Junior
- THEODOSIUS II. Juniorfil. Arcadii ex Eudoxia, A. C. 401. Hic cum baptizatus e templo in aulam referretur, Porphyrius Episcopus Gazensis, qui eius nativitatem Praedixerat, obtulit illi supplicem libellum, quo Idoleium quoddam Gazae destrui petiit,impetravitque a patre, Eudoxiae consiliô: quô mortuô relictus sub tutela Isdegerdis, Persarum Regis, ab Antiocho, quem tutor miserat, inprimis autem a Pulcheria sorore optime educatus, tam religiosus fuit, ut non tantum regia eius, sed et urbs veluti in tem plum commutata videretur. Vide Socr. l. 7. c. 22. Imperium auspicatus, a severis contra Iudaeos haereticosque edictis, Pulcheriam A. C. 415. Augustam pronuntiavit: Prudentiâ, pietate, Philosophiae amore inclitus. Interrogatus, cur non morte puniret eos, a quibus offensus esset: Utinam, regessit, etiam illos e sepulchro revocare possem, qui propterea mortem subierunt: Et caelitus pietati eius Deus benedixit. Rhodas enim Scitharum Dux, Danubiô traiectô, Thraciam vastavit, ipsi Constantinopoli minatus, sed cum exercitu misso caelitus igne consumptus est, ut alia omittam. Interim bonum virum potius, quam Principem praestitit, omnia administrante Pulcheriâ, cuius suasu Athenaidem filiam Leontii Philosophi, quae in baptismo Eudoxiae nomen acceperat, uxorem duxit. Acta dein rescissurus Synodi Ephesinae, contra Nestorium, exercitum sub Aspare, contra Gensericum missum, amisit, mox melius a Patribus Concilii edoctus, in Nestorii condemnatione acquievit, eumque Urbepepulit; postmodum reconciliationi Iohannis Antiocheni et Cyrilli Alexandrini intentus, tandem nova quoque edicta contra Paganos, Iudaeos, Samaritanos et Haereticos publicavit. Interim nova eius classis, sub Areobindo, Anaxillo et Germano, contra Gensericum, emissa, postquam diu inutilem circa Siciliam moram traxisset, revocata est, ut Hunnis, sub Attila, Thraciam infestantibus, opponeretur: Verum antequam rediret, coactus Imperator, pacem a Barbaris, oblatâ magnâ auri vi, et promissis M. libris annuis redemit. De negligentia eius, in subscribendo, a Pulcheria correcta, de nece paulini et Pulcheriae ex aula secessione, alibi. A Chrysaphio dein ad varia se indigna abripi passus, Eutychis partes amplexus est, et Synodum Lystricam Ephesi coactam approbavit: Sed reversâ in aulam Pulcheriâ, ab Eunucho deceptum se edoctus, novum Concilium mente volvit, at praereptus est morte, in venatione equô lapsus, A. C. 450. aetat. 49. nullis liberis relictis. Quidam tamen morbô illum obiisse, alii, ut Theodorus Lector, flumine mersum, referunt. Post mortem eius, Pulcheria soror, occisô Chrysaphiô, fratris votum implevit, Conciliô Oecum. 4. Chalcedone celebratô. Successit ei Martianus, cui Pulcheria nupsit. Socrat. Hist. l. 7. Theodoret. Hist. l. 5. Niceph. l. 14. Euagrius, Liberatus, etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.